Esdrae Liber Primus*

Caput 3: Versus 2

Et surrexit Josue.De tribu sacerdotali, quae significat Christum verum sacerdotem, qui in sanguine suo nos a peccatis lavit, et assistit nunc vultui Dei pro nobis.Et fratres ejus sacerdotes.De quibus dicitur:Ite, nuntiate fratribus meisMatth. 28.. Hi sunt in Ecclesia altiores, et Christo familiarius inhaerentes, Ecclesiam aedificant. Toti etiam dicitur Ecclesiae:Vos autem genus electum, regale sacerdotiumI Petr. 2.. Sunt enim electi membra summi sacerdotis, corpora sua offerentes hostiam vivam.Et aedificaverunt.BED., ubi supra.Magna provisione primo altare aedificaverunt, etc., usque ad sed Christum apud Patrem advocatum non habuerunt.
(* Traductions européennes)